- NECEPSO et Petosiris
- NECEPSO et PetosirisAstronomi antiquissimi: Firmicus l. 4. c. 16. ex Salmasii lectione; Sic et Necepso, Aegypti iustissimus Imperator et Astrologus valde bonus, per ipsos Decanos, omnia vitia valetudmesque collegit, ostendens quam valetudinem quis Decanus efficeret, et quia natura, alia a natura vincitur, et quia Deum frequenter alius Deus vincit, ex contrariis ideo naturis, contrariisque potestatibus ommium aegritudinus medelas divinae rationis magisteriis invenit, etc. Ubi Deum, h. e. Decanum esse appellatum ὡροςκόπον, qui nascentiae praeest, innuit, et vetustissimam eorum observationem, ac cum ipsis γενεθλιαλογικῆς in cunabulis apud Graecos et Chaldaeos natam esse, indigitat. Vide supra ubi de Decanis Diis, et hîc Necepsos.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.